pro victoria doctissimi filiorum Core
sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima
mea praeparata est ad te Deus
sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et
parebo ante faciem tuam
fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum
diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia
veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis
et confessionis multitudinis festa celebrantis
quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum
quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea
recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes
gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte
canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis
incedo adfligente inimico
cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi
hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum
quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo